Psalmus 113.

De liberatione populi Israël de ægypto, et damnatione idololatriæ.

 

In éxitu Israël de ægypto, * domus Jacob de pópulo bárbaro :

 

Facta est Judæa sanctificátio ejus, * Israël potéstas ejus.

 

Mare vidit, et fugit : * Jordánis convérsus est retrórsum.

 

Montes exultavérunt ut aríetes : * et colles sicut agni óvium.

 

Quid est tibi mare quod fugísti : * et tu Jordánis, quia convérsus es retrórsum ?

 

Montes exultástis sicut aríetes, * et colles sicut agni óvium.

 

A fácie Dómini mota est terra, * a fácie Dei Jacob.

 

Qui convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.

 

Non nobis Dómine, non nobis : * sed nómini tuo da glóriam.

 

Super misericórdia tua, et veritáte tua : * nequándo dicant gentes : Ubi est Deus eórum ?

 

Deus autem noster in cœlo : * ómnia quæcúmque vóluit, fecit.

 

Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.

 

Os habent, et non loquéntur : * óculos habent, et non vidébunt.

 

Aures habent, et non áudient : * nares habent, et non odorábunt.

 

Manus habent, et non palpábunt : † pedes habent, et non ambulábunt : * non clamábunt in gútture suo.

 

Símiles illis fiant qui fáciunt ea : * et omnes qui confídunt in eis.

 

Domus Israël sperávit in Dómino : * adjútor eórum et protéctor eórum est.

 

Domus Aaron sperávit in Dómino : * adjútor eórum et protéctor eórum est.

 

Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino : * adjútor eórum et protéctor eórum est.

 

Dóminus memor fuit nostri : * et benedíxit nobis.

 

Benedíxit dómui Israël : * benedíxit dómui Aaron.

 

Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum majóribus.

 

Adjíciat Dóminus super vos : * super vos, et super fílios vestros.

 

Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cœlum, et terram.

 

Cœlum cœli Dómino : * terram autem dedit fíliis hóminum.

 

Non mórtui laudábunt te Dómine : * neque omnes, qui descéndunt in inférnum.

 

Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.