Psalmus 115.

De constantia sanctorum Martyrum in confessione veræ fidei.

 

Crédidi, propter quod locútus sum : * ego autem humiliátus sum nimis.

 

Ego dixi in excéssu meo : * Omnis homo mendax.

 

Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi ?

 

Cálicem salutáris accípiam : * et nomen Dómini invocábo.

 

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus : * pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus.

 

O Dómine quia ego servus tuus : * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.

 

Dirupísti víncula mea : † tibi sacrificábo hóstiam laudis, * et nomen Dómini invocábo.

 

Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus : * in átriis domus Dómini, in médio tui Jerúsalem.