Psalmus 118.

Laus legis, verbi et præceptorum Dei, quorum desiderium et studium salutare est.

 

Beáti immaculáti in via : * qui ámbulant in lege Dómini.

 

Beáti, qui scrutántur testimónia ejus: * in toto corde exquírunt eum.

 

Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis ejus ambulavérunt.

 

Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.

 

Utinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas justificatiónes tuas.

 

Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.

 

Confitébor tibi in directióne cordis : * in eo quod didíci judícia justítiæ tuæ.

 

Justificatiónes tuas custódiam : * non me derelínquas usquequáque.

 

In quo córrigit adolescéntior viam suam ? * in custodiéndo sermónes tuos.

 

In toto corde meo exquisívi te : * ne repéllas me a mandátis tuis.

 

In corde meo abscóndi elóquia tua : * ut non peccem tibi.

 

Benedíctus es Dómine : * doce me justificatiónes tuas.

 

In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia judícia oris tui.

 

In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.

 

In mandátis tuis exercébor : * et considerábo vias tuas.

 

In justificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.

 

Retríbue servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos.

 

Revéla óculos meos : * et considerábo mirabília de lege tua.

 

Incola ego sum in terra * non abscóndas a me mandáta tua.

 

Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas, * in omni témpore.

 

Increpásti supérbos : * maledícti qui declínant a mandátis tuis.

 

Aufer a me oppróbrium, et contémptum : * quia testimónia tua exquisívi.

 

Etenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur : * servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.

 

Nam et testimónia tua meditátio mea est : * et consílium meum justificatiónes tuæ.

 

Adhæsit paviménto ánima mea : * vivífica me secúndum verbum tuum.

 

Vias meas enuntiávi, et exaudísti me : * doce me justificatiónes tuas.

 

Viam justificatiónum tuárum ínstrue me : * et exercébor in mirabílibus tuis.

 

Dormitávit ánima mea præ tædio : * confírma me in verbis tuis.

 

Viam iniquitátis ámove a me : * et de lege tua miserére mei.

 

Viam,veritátis elégi : * judícia tua non sum oblítus.

 

Adhæsi testimóniis tuis Dómine : * noli me confúndere.

 

Viam mandatórum tuórum cucúrri, * cum dilatásti cor meum.

 

Legem pone mihi Dómine viam justificatiónum tuárum : * et exquíram eam semper.

 

Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam : * et custódiam illam in toto corde meo.

 

Deduc me in sémitam mandatórum tuórum : * quia ipsam vólui.

 

Inclína cor meum in testimónia tua : * et non in avarítiam.

 

Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem : * in via tua vivífica me.

 

Státue servo tuo elóquium tuum, * in timóre tuo.

 

Amputa oppróbrium meum, quod suspicátus sum: * quia judícia tua jucúnda.

 

Ecce concupívi mandáta tua : * in æquitáte tua vivífica me.

 

Et véniat super me misericórdia tua Dómine : * salutáre tuum secúndum elóquium tuum.

 

Et respondébo exprobrántibus mihi verbum : * quia sperávi in sermónibus tuis.

 

Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque : * quia in judíciis tuis supersperávi.

 

Et custódiam legem tuam semper : * in sæculum et in sæculum sæculi.

 

Et ambulábam in latitúdine : * quia mandáta tua exquisívi.

 

Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum: * et non confundébar.

 

Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.

 

Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi : * et exercébar in justificatiónibus tuis.

 

Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.

 

Hæc me consoláta est in humilitáte mea : * quia elóquium tuum vivificávit me.

 

Supérbi iníque agébant usquequáque : * a lege autem tua non declinávi.

 

Memor fui judiciórum tuórum a sæculo Dómine : * et consolátus sum.

 

Deféctio ténuit me, * pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.

 

Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ, * in loco peregrinatiónis meæ.

 

Memor fui nocte nóminis tui Dómine: * et custodívi legem tuam.

 

Hæc facta est mihi : * quia justificatiónes tuas exquisívi.

 

Pórtio mea Dómine, * dixi custodíre legem tuam.

 

Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo : * miserére mei secúndum elóquium tuum.

 

Cogitávi vias meas : * et convérti pedes meos in testimónia tua

 

Parátus sum, et non sum turbátus : * ut custódiam mandáta tua.

 

Funes peccatórum circumpléxi sunt me : * et legem tuam non sum oblítus.

 

Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, * super judícia justificatiónis tuæ.

 

Párticeps ego sum ómnium timéntium te : * et custodiéntium mandáta tua.

 

Misericórdia tua Dómine plena est terra : * justificatiónes tuas doce me.

 

Bonitátem fecísti cum servo tuo Dómine, * secúndum verbum tuum.

 

Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me : * quia mandátis tuis crédidi.

 

Priúsquam humiliárer ego delíqui : * proptérea elóquium tuum custodívi.

 

Bonus es tu : * et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.

 

Multiplicáta est super me iníquitas superbórum : * ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.

 

Coagulátum est sicut lac cor eórum : * ego vero legem tuam meditátus sum.

 

Bonum mihi quia humiliásti me : * ut discam justificatiónes tuas.

 

Bonum mihi lex oris tui, * super míllia auri, et argénti.

 

Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me : * da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.

 

Qui timent te vidébunt me, et lætabúntur : * quia in verba tua supersperávi.

 

Cognóvi Dómine quia æquitas judícia tua : * et in veritáte tua humiliásti me.

 

Fiat misericórdia tua ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum servo tuo.

 

Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam : * quia lex tua meditátio mea est.

 

Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me : * ego autem exercébor in mandátis tuis.

 

Convertántur mihi timéntes te : * et qui novérunt testimónia tua.

 

Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, * ut non confúndar.

 

Defécit in salutáre tuum ánima mea : * et in verbum tuum supersperávi.

 

Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes : Quando consoláberis me ?

 

Quia factus sum sicut uter in pruína : * justificatiónes tuas non sum oblítus.

 

Quot sunt dies servi tui ? * quando fácies de persequéntibus me judícium ?

 

Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes : * sed non ut lex tua.

 

Omnia mandáta tua véritas : * iníque persecúti sunt me, ádjuva me.

 

Paulóminus consummavérunt me in terra : * ego autem non derelíqui mandáta tua.

 

Secúndum misericórdiam tuam vivífica me : * et custódiam testimónia oris tui.

 

In ætérnum Dómine, * verbum tuum pérmanet in cœlo.

 

In generatiónem et generatiónem véritas tua : * fundásti terrram, et pérmanet.

 

Ordinatióne tua persevérat dies : * quóniam ómnia sérviunt tibi.

 

Nisi quod lex tua meditátio mea est : * tunc forte periíssem in humilitáte mea.

 

In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas : * quia in ipsis vivificásti me.

 

Tuus sum ego, salvum me fac : * quóniam justificatiónes tuas exquisívi.

 

Me expectavérunt peccatóres ut pérderent me : * testimónia tua intelléxi.

 

Omnis consummatiónis vidi finem : * latum mandátum tuum nimis.

 

Quómodo diléxi legem tuam Dómine ? * tota die meditátio mea est.

 

Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo : * quia in ætérnum mihi est.

 

Super omnes docéntes me intelléxi : * quia testimónia tua meditátio mea est.

 

Super senes intelléxi : * quia mandáta tua quæsívi.

 

Ab omni via mala prohíbui pedes meos : * ut custódiam verba tua.

 

A judíciis tuis non declinávi : * quia tu legem posuísti mihi.

 

Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo !

 

A mandátis tuis intelléxi : * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.

 

Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.

 

Jurávi, et státui * custodíre judícia justítiæ tuæ.

 

Humiliátus sum usquequáque Dómine : * vivífica me secúndum verbum tuum.

 

Voluntária oris mei beneplácita fac Dómine : * et judícia tua doce me.

 

Anima mea in mánibus meis semper : * et legem tuam non sum oblítus.

 

Posuérunt peccatóres láqueum mihi : * et de mandátis tuis non errávi.

 

Hæreditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum : * quia exultátio cordis mei sunt.

 

Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.

 

Iníquos ódio hábui : * et legem tuam diléxi.

 

Adjútor et suscéptor meus es tu : * et in verbum tuum supersperávi.

 

Declináte a me malígni : * et scrutábor mandáta Dei mei.

 

Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam : * et non confúndas me ab expectatióne mea.

 

Adjuva me, et salvus ero : * et meditábor in justificatiónibus tuis semper.

 

Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis : * quia injústa cogitátio eórum.

 

Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ : * ídeo diléxi testimónia tua.

 

Confíge timóre tuo carnes meas : * a judíciis enim tuis tímui.

 

Feci judícium et justítiam : * non tradas me calumniántibus me.

 

Súscipe servum tuum in bonum : * non calumniéntur me supérbi.

 

Oculi mei defecérunt in salutáre tuum : * et in elóquium justítiæ tuæ.

 

Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam : * et justificatiónes tuas doce me.

 

Servus tuus sum ego : * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.

 

Tempus faciéndi Dómine : * dissipavérunt legem tuam.

 

Ideo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.

 

Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar : * omnem viam iníquam ódio hábui.

 

Mirabília testimónia tua : * ídeo scrutáta est ea ánima mea.

 

Declarátio sermónum tuórum illúminat : * et intelléctum dat párvulis.

 

Os meum apérui, et attráxi spíritum : * quia mandáta tua desiderábam.

 

Aspice in me, et miserére mei, * secúndum judícium diligéntium nomen tuum.

 

Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum : * et non dominétur mei omnis injustítia.

 

Rédime me a calúmniis hóminum : * ut custódiam mandáta tua.

 

Fáciem tuam illúmina super servum tuum : * et doce me justificatiónes tuas.

 

Exitus aquárum deduxérunt óculi mei : * quia non custodiérunt legem tuam.

 

Justus es Dómine : * et rectum judícium tuum.

 

Mandásti justítiam testimónia tua : * et veritátem tuam nimis.

 

Tabéscere me fecit zelus meus : * quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.

 

Ignítum elóquium tuum veheménter : * et servus tuus diléxit illud.

 

Adolescéntulus sum ego, et contémptus : * justificatiónes tuas non sum oblítus.

 

Justítia tua, justítia in ætérnum : * et lex tua véritas.

 

Tribulátio, et angústia invenérunt me : * mandáta tua meditátio mea est.

 

æquitas testimónia tua in ætérnum : * intelléctum da mihi, et vivam.

 

Clamávi in toto corde meo, exáudi me Dómine : * justificatiónes tuas requíram.

 

Clamávi ad te, salvum me fac : * ut custódiam mandáta tua.

 

Prævéni in maturitáte, et clamávi : * quia in verba tua supersperávi.

 

Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo : * ut meditárer elóquia tua.

 

Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam Dómine : * et secúndum judícium tuum vivífica me.

 

Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti : * a lege autem tua longe facti sunt.

 

Prope es tu Dómine : * et omnes viæ tuæ véritas.

 

Inítio cognóvi de testimóniis tuis : * quia in ætérnum fundásti ea.

 

Vide humilitátem meam, et éripe me : * quia legem tuam non sum oblítus.

 

Júdica judícium meum, et rédime me : * propter elóquium tuum vivífica me.

 

Longe a peccatóribus salus : * quia justificatiónes tuas non exquisiérunt.

 

Misericórdiæ tuæ multæ Dómine : * secúndum judícium tuum vivífica me.

 

Multi qui persequúntur me, et tríbulant me : * a testimóniis tuis non declinávi.

 

Vidi prævaricántes, et tabescébam : * quia elóquia tua non custodiérunt.

 

Vide quóniam mandáta tua diléxi Dómine : * in misericórdia tua vivífica me.

 

Princípium verbórum tuórum, véritas : * in ætérnum ómnia judícia justítiæ tuæ.

 

Príncipes persecúti sunt me gratis : * et a verbis tuis formidávit cor meum.

 

Lætábor ego super elóquia tua : * sicut qui invénit spólia multa.

 

Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum : * legem autem tuam diléxi.

 

Sépties in die laudem dixi tibi, * super judícia justítiæ tuæ.

 

Pax multa diligéntibus legem tuam : * et non est illis scándalum.

 

Expectábam salutáre tuum Dómine : * et mandáta tua diléxi.

 

Custodívit ánima mea testimónia tua : * et diléxit ea veheménter.

 

Servávi mandáta tua, et testimónia tua : * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.

 

Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo Dómine : * juxta elóquium tuum da mihi intelléctum.

 

Intret postulátio mea in conspéctu tuo : * secúndum elóquium tuum éripe me.

 

Eructábunt lábia mea hymnum, * cum docúeris me justificatiónes tuas.

 

Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum : * quia ómnia mandáta tua æquitas.

 

Fiat manus tua ut salvet me : * quóniam mandáta tua elégi.

 

Concupívi salutáre tuum Dómine : * et lex tua meditátio mea est.

 

Vivet ánima mea, et laudábit te : * et judícia tua adjuvábunt me.

 

Errávi, sicut ovis, quæ périit : * quære servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.