Psalmus 121.
De spe et desiderio
veniendi ad æternam requiem.
Lætátus
sum in his, quæ dicta sunt mihi : * In domum Dómini íbimus.
Stantes
erant pedes nostri, * in átriis tuis Jerúsalem.
Jerúsalem,
quæ ædificátur ut cívitas : * cujus participátio ejus in idípsum.
Illuc
enim ascendérunt tribus, tribus Dómini : * testimónium Israël ad confiténdum
nómini Dómini.
Quia
illic sedérunt sedes in judício, * sedes super Domum David.
Rogáte
quæ ad pacem sunt Jerúsalem : * et abundántia diligéntibus te :
Fiat pax
in virtúte tua : * et abundántia in túrribus tuis.
Propter
fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te :
Propter
domum Dómini Dei nostri, * quæsivi bona tibi.