Psalmus 134.

De operibus Dei populo Israël exhibitis.

 

Laudáte nomen Dómini, * laudáte servi Dóminum.

 

Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.

 

Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus : * psállite nómini ejus, quóniam suáve.

 

Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus, * Israël in possessiónem sibi.

 

Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, * et Deus noster præ ómnibus diis.

 

Omnia quæcúmque vóluit, Dóminus fecit in cœlo, et in terra, * in mari, et in ómnibus abyssis.

 

Edúcens nubes ab extrémo terræ : * fúlgura in plúviam fecit.

 

Qui prodúcit ventos de thesáuris suis : * qui percússit primogénita ægypti ab hómine usque ad pecus.

 

Et misit signa, et prodígia in médio tui ægypte : * in Pharaónem, et in omnes servos ejus.

 

Qui percússit gentes multas : * et occídit reges fortes :

 

Sehon regem .Amorrhæórum, et Og regem Basan, * et ómnia regna Chánaan.

 

Et dedit terram eórum hæreditátem, * hæreditátem Israël pópulo suo.

 

Dómine nomen tuum in ætérnum : * Dómine memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

 

Quia judicábit Dóminus pópulum suum : * et in servis suis deprecábitur.

 

Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.

 

Os habent, et non loquéntur : * óculos habent, et non vidébunt.

 

Aures habent, et non áudient : * neque enim est spíritus in ore ipsórum.

 

Símiles illis fiant qui fáciunt ea : * et omnes, qui confídunt in eis.

 

Domus Israël benedícite Dómino : * domus Aaron benedícite Dómino.

 

Domus Levi benedícite Dómino ; * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.

 

Benedictus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Jerúsalem.