Psalmus 140.
Orat, ut sit patiens
in afflictionibus , et tutus ab inimicis.
Dómine
clamávi ad te, exáudi me : * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
Dirigátur
orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo : * elevátio mánuum meárum
sacrifícium vespertínum.
Pone
Dómine custódiam ori meo : * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
Non
declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in
peccátis.
Cum
homínibus operántibus iniquitátem : * et non communicábo cum eléctis eórum.
Corrípiet
me justus in misericórdia, et increpábit me : * óleum autem peccatóris non
impínguet caput meum.
Quóniam
adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum : * absórpti sunt juncti petræ
júdices eórum.
Audient
verba mea quóniam potuérunt : * sicut crassitúdo terræ erúpta est super
terram.
Dissipáta
sunt ossa nostra secus inférnum : † quia ad te Dómine, Dómine óculi mei : * in
te sperávi, non áuferas ánimam meam.
Custódi
me a láqueo, quem statuérunt mihi : * et a scándalis operántium iniquitátem.
Cadent in
retiáculo ejus peccatóres : * singuláriter sum ego donec tránseam.