Psalmus 145.

Non hominibus, sed Deo fidens beatus est.

 

Lauda ánima mea Dóminum, † laudábo Dóminum in vita mea : * psallam Deo meo quámdiu fúero.

 

Nolíte confídere in princípibus : * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

 

Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam : * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.

 

Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, † spes ejus in Dómino Deo ipsíus : * qui fecit cœlum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.

 

Qui custódit veritátem in sæculum, † facit judícium injúriam patiéntibus : * dat escam esuriéntibus.

 

Dóminus solvit compedítos : * Dóminus illúminat cæcos.

 

Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.

 

Dóminus custódit ádvenas, † pupíllum et víduam suscípiet : * et vias peccatórum dispérdet.

 

Regnábit Dóminus in sæcula Deus tuus Sion, * in generatiónem et generatiónem.