Psalmus 21.

De Christi Passione et populi sui salute.

 

Deus, Deus meus réspice in me : quare me dereliquísti ? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.

 

Deus meus clamábo per diem, et non exáudies : * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.

 

Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.

 

In te speravérunt patres nostri : * speravérunt, et liberásti eos.

 

Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt : * in te speravérunt, et non sunt confúsi.

 

Ego autem sum vermis, et non homo : * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.

 

Omnes vidéntes me, derisérunt me : * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.

 

Sperávit in Dómino, erípiat eum : * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.

 

Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre : * spes mea ab ubéribus matris meæ.

 

In te projéctus sum ex útero : † de ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me :

 

Quóniam tribulátio próxima est : * quóniam non est qui ádjuvet.

 

Circumdedérunt me vítuli multi : * tauri pingues obsedérunt me.

 

Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.

 

Sicut aqua effúsus sum : * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.

 

Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.

 

Aruit tamquam testa virtus mea, † et lingua mea adhæsit fáucibus meis : * et in púlverem mortis deduxísti me.

 

Quóniam circumdedérunt me canes multi : * concílium malignántium obsédit me.

 

Fodérunt manus meas et pedes meos : * dinumeravérunt ómnia ossa mea.

 

Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me : * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.

 

Tu autem Dómine ne elongáveris auxílium tuum a me : * ad defensiónem meam cónspice.

 

Erue a frámea Deus ánimam meam : * et de manu canis únicam meam :

 

Salva me ex ore leónis : * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

 

Narrábo nomen tuum frátribus meis : * in médio ecclésiæ laudábo te.

 

Qui timétis Dóminum laudáte eum : * univérsum semen Jacob glorificáte eum :

 

Tímeat eum omne semen Israël : * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis :

 

Nec avértit fáciem suam a me : * et cum clamárem ad eum exaudívit me.

 

Apud te laus mea in ecclésia magna : * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

 

Edent páuperes, et saturabúntur : † et laudábunt Dóminum qui requírunt eum : * vivent corda eórum in sæculum sæculi.

 

Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ :

 

Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.

 

Quóniam Dómini est regnum : * et ipse dominábitur géntium.

 

Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ : * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.

 

Et ánima mea illi vivet : * et semen meum sérviet ipsi.

 

Annuntiábitur Dómino generátio ventúra : † et annuntiábunt cœli justítiam ejus pópulo qui nascétur, * quem fecit Dóminus.