Psalmus 3.
De Passione et Resurrectione Christi.
Dómine
quid multiplicáti sunt qui tríbulant me ? * multi insúrgunt advérsum me.
Multi
dicunt ánimæ meæ : * Non est salus ipsi in Deo ejus.
Tu autem
Dómine suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
Voce mea
ad Dóminum clamávi : * et exaudívit me de monte sancto suo.
Ego
dormívi, et soporátus sum : * et exurréxi, quia Dóminus suscépit me,
Non
timébo míllia pópuli circumdántis me : * exúrge Dómine, salvum me fac Deus
meus.
Quóniam
tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa : * dentes peccatórum
contrivísti.
Dómini
est salus : * et super pópulum tuum benedíctio tua.