Psalmus 31.
De pœnitentia
pro peccatis agenda ad eorum remissionem obtinendam.
Beáti,
quorum remíssæ sunt iniquitátes : * et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus
vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
Quóniam
tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
Quóniam
die ac nocte graváta est super me manus tua : * convérsus sum in ærúmna
mea, dum confígitur spina.
Delíctum
meum cógnitum tibi feci : * et injustítiam meam non abscóndi.
Dixi :
Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino : * et tu remisísti impietátem
peccáti mei.
Pro hac
orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
Verúmtamen
in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
Tu es
refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me : * exultátio mea érue
me a circumdántibus me.
Intelléctum
tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris : * firmábo super te óculos
meos.
Nolíte
fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
In camo
et fræno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
Multa
flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Lætámini
in Dómino et exultáte justi, * et gloriámini omnes recti corde.