Psalmus 32.

Exhortatio justorum ad laudandum Deum propter ejus potentiam.

 

Exultáte justi in Dómino : * rectos decet collaudátio.

 

Confitémini Dómino in cíthara : * in psaltério decem chordárum psállite illi.

 

Cantáte ei cánticum novum : * bene psállite ei in vociferatióne.

 

Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.

 

Díligit misericórdiam et judícium : * misericórdia Dómini plena est terra.

 

Verbo Dómini cœli firmáti sunt : * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.

 

Cóngregans sicut in utre aquas maris : * ponens in thesáuris abyssos.

 

Tímeat Dóminum omnis terra : * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.

 

Quóniam ipse dixit, et facta sunt : * ipse mandávit, et creáta sunt.

 

Dóminus díssipat consília géntium : † réprobat autem cogitatiónes populórum, * et réprobat consília príncipum.

 

Consílium autem Dómini in ætérnum manet : * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.

 

Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus : * pópulus, quem elégit in hæreditátem sibi.

 

De cœlo respéxit Dóminus : * vidit omnes fílios hóminum.

 

De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.

 

Qui finxit sigillátim corda eórum : * qui intélligit ómnia ópera eórum.

 

Non salvátur rex per multam virtútem : * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.

 

Fallax equus ad salútem : * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.

 

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum : * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus.

 

Ut éruat a morte ánimas eórum : * et alat eos in fame.

 

Anima nostra sústinet Dóminum : * quóniam adjútor et protéctor noster est.

 

Quia in eo lætábitur cor nostrum : * et in nómine sancto ejus sperávimus.

 

Fiat misericórdia tua Dómine super nos : * quemádmodum sperávimus in te.