Psalmus 35.

De malitia iniquorum et gloria justorum

 

Dixit injústus ut delínquat in semetípso : * non est timor Dei ante óculos ejus.

 

Quóniam dolóse egit in conspéctu ejus : * ut inveniátur iníquitas ejus ad ódium.

 

Verba oris ejus iníquitas, et dolus: * nóluit intellígere ut bene ágeret.

 

Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: † ástitit omni viæ non bonæ, * malítiam autem non odívit.

 

Dómine in cœlo misericórdia tua ; * et véritas tua usque ad nubes.

 

Justítia tua sicut montes Dei : * judícia tua abyssus multa.

 

Hómines, et juménta salvábis Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam Deus.

 

Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.

 

Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ : * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

 

Quóniam apud te est fons vitæ : * et in lúmine tuo vidébimus lumen.

 

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et justítiam tuam his, qui recto sunt corde.

 

Non véniat mihi pes supérbiæ : * et manus peccatóris non móveat me.

 

Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem : * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.