Psalmus 37.
De miseria
peccatoris, et continua pœnitentia habenda
Dómine ne
in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
Quóniam
sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi : * et confirmásti super me
manum tuam.
Non est
sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ : * non est pax óssibus meis a
fácie peccatórum meórum.
Quóniam
iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum : * et sicut onus grave
gravátæ sunt super me.
Putruérunt
et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ
meæ.
Miser
factus sum, et curvátus sum usque in finem : * tota die contristátus
ingrediébar.
Quóniam
lumbi mei impléti sunt illusiónibus : * et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus
sum, et humiliátus sum nimis : * rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine,
ante te omne desidérium meum : * et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum
conturbátum est, derelíquit me virtus mea : * et lumen oculórum meórum, et
ipsum non est mecum.
Amíci
mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
Et qui
juxta me erant, de longe stetérunt : * et vim faciébant qui quærébant
ánimam meam.
Et qui
inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes : * et dolos tota die
meditabántur.
Ego autem
tamquam surdus non audiébam : * et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus
sum sicut homo non áudiens : * et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam
in te Dómine sperávi : * tu exáudies me Dómine Deus meus.
Quia dixi
: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei : * et dum commovéntur pedes mei,
super me magna locúti sunt.
Quóniam
ego in flagélla parátus sum : * et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam
iniquitátem meam annuntiábo : * et cogitábo pro peccáto meo.
Inimíci
autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me : * et multiplicáti sunt qui
odérunt me iníque.
Qui
retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi : * quóniam sequébar bonitátem.
Ne
derelínquas me Dómine Deus meus : * ne discésseris a me.
Inténde
in adjutórium meum, * Dómine Deus salútis meæ.