Psalmus 55.
Petit liberari ab
hostibus, ut Dei laudes celebret.
Miserere mei
Deus, quóniam conculcávit me homo : * tota die impúgnans tribulávit me.
Conculcavérunt
me inimíci mei tota die : * quóniam multi bellántes advérsum me.
Ab
altitúdine diéi timébo : * ego vero in te sperábo.
In Deo
laudábo sermónes meos, in Deo sperávi : * non timébo quid fáciat mihi caro.
Tota die
verba mea execrabántur : * advérsum me omnes cogitatiónes eórum, in malum.
Inhabitábunt
et abscóndent : * ipsi calcáneum meum observábunt.
Sicut
sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos : * in ira pópulos
confrínges.
Deus,
vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrymas meas in conspéctu tuo,
Sicut et
in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum :
In
quacúmque die invocávero te : * ecce cognóvi quóniam Deus meus es.
In Deo
laudábo verbum, ^ in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid
fáciat mihi homo.
In me
sunt Deus vota tua, * quæ reddam laudatiónes tibi.
Quóniam
eripuísti ánimam meam de morte, † et pedes meos de lapsu : * ut pláceam coram Deo
in lúmine vivéntium.