Psalmus 62.
De suspiratione
Ecclesiæ militantis ad divinam consolationem
Deus Deus
meus * ad te de luce vígilo.
Sitívit
in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
In terra
desérta, et ínvia et inaquósa : † sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem
virtútem tuam, et glóriam tuam.
Quóniam mélior
est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
Sic
benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut
ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exultatiónis laudábit os
meum.
Si memor
fui tui super stratum meum, † in matutínis meditábor in te: * quia fuísti
adjútor meus.
Et in
velaménto alárum tuárum exultábo, † adhæsit ánima mea post te: * me
suscépit déxtera tua.
Ipsi vero
in vanum quæsiérunt ánimam meam, † introíbunt in inferióra terræ: *
tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
Rex vero
lætábitur in Deo, † laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum
est os loquéntium iníqua.