Psalmus 72.

De prosperitate malorum et adversitate bonorum in hac vita.

 

Quam bonus Israël Deus * his, qui recto sunt corde !

 

Mei autem pene moti sunt pedes : * pene effusi sunt gressus mei.

 

Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.

 

Quia non est respéctus morti eórum : * et firmaméntum in plaga eórum.

 

In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur :

 

Ideo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.

 

Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum : * transiérunt in afféctum cordis.

 

Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam : * iniquitátem in excélso locúti sunt.

 

Posuérunt in cœlum os suum : * et lingua eórum transívit in terra.

 

Ideo convertétur pópulus meus hic : * et dies pleni inveniéntur in eis.

 

Et dixérunt : Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso ?

 

Ecce ipsi peccatóres, et abundántes in sæculo, * obtinuérunt divítias.

 

Et dixi : Ergo sine causa justificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas :

 

Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.

 

Si dicébam : Narrábo sic : * ecce natiónem filiórum tuórum reprobávi.

 

Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me :

 

Donec intrem in sanctuárium Dei : * et intélligam in novíssimis eórum.

 

Verúmtamen propter dolos posuísti eis : * dejecísti eos dum allevaréntur.

 

Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt : * periérunt propter iniquitátem suam.

 

Velut sómnium surgéntium Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.

 

Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.

 

Ut juméntum factus sum apud te : * et ego semper tecum.

 

Tenuísti manum déxteram meam : † et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.

 

Quid enim mihi est in cœlo ? * et a te quid vólui super terram ?

 

Defécit caro mea, et cor meum : * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

 

Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt : * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

 

Mihi autem adhærére Deo bonum est : * pónere in Dómino Deo spem meam :

 

Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.