Psalmus 75.

De notitia et gratia Dei primum exhibita Judææ, dein toti mundo.

 

Notus in Judæa Deus : * in Israël magnum nomen ejus.

 

Et factus est in pace locus ejus : * et habitátio ejus in Sion.

 

Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.

 

Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis : * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.

 

Dormiérunt somnum suum : * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.

 

Ab increpatióne tua Deus Jacob * dormitavérunt qui ascendérunt equos.

 

Tu terríbilis es, et quis resístet tibi ? * ex tunc ira tua.

 

De cœlo audítum fecísti judícium : * terra trémuit et quiévit.

 

Cum exúrgeret in judícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.

 

Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi : * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.

 

Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro : * omnes qui in circúitu ejus affértis múnera.

 

Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.