Psalmus 87.

De Christi Passione, et amicorum suorum ab eo elongatione.

 

Dómine Deus salútis meæ : * in die clamávi, et nocte coram te.

 

Intret in conspéctu tuo orátio mea : * inclína aurem tuam ad precem meam :

 

Quia repléta est malis ánima mea : * et vita mea inférno appropinquávit.

 

æstimátus sum cum descendéntibus in lacum : * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.

 

Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlchris, † quorum non es memor ámplius : * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.

 

Posuérunt me in lacu inferióri : * in tenebrósis, et in umbra mortis.

 

Super me confirmátus est furor tuus : * et omnes fluctus tuos induxísti super me.

 

Longe fecísti notos meos a me : * posuérunt me abominatiónem sibi.

 

Tráditus sum, et non egrediébar : * oculi mei languérunt præ inópia.

 

Clamávi ad te Dómine tota die : * expándi ad te manus meas.

 

Numquid mórtuis fácies mírabília : * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi ?

 

Numquid narrábit áliquis in sepúlchro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne ?

 

Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua : * et justítia tua in terra obliviónis ?

 

Et ego ad te Dómine clamávi : * et mane orátio mea prævéniet te.

 

Ut quid Dómine repéllis oratiónem meam : * avértis fáciem tuam a me ?

 

Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea : * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.

 

In me transiérunt iræ tuæ : * et terróres tui conturbavérunt me.

 

Circumdedérunt me sicut aqua tota die : * circumdedérunt me simul.

 

Elongásti a me amícum, et próximum : * et notos meos a miséria.