Psalmus 91.

Laudandus Deus magna operans, malos puniens et bonos servans.

 

Bonum est confitéri Dómino : * et psállere nomini tuo Altíssime.

 

Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam : * et veritátem tuam per noctem.

 

In decachórdo, psaltério : * cum cántico, in cíthara.

 

Quia delectásti me Dómine in factúra tua : * et in opéribus mánuum tuárum exultábo.

 

Quam magnificáta sunt ópera tua Dómine ! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.

 

Vir insípiens non cognóscet : * et stultus non intélliget hæc.

 

Cum exórti fúerint peccatóres sicut fœnum : * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem :

 

Ut intéreant in sæculum sæculi : * tu autem Altíssimus in ætérnum Dómine.

 

Quóniam ecce inimíci tui Dómine, † quóniam ecce inimíci tui períbunt : * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.

 

Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum : * et senéctus mea in misericórdia úberi.

 

Et despéxit óculus meus inimícos meos : * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.

 

Justus, ut palma florébit : * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

 

Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.

 

Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi : * et bene patiéntes erunt, et annúntient :

 

Quóniam rectus Dóminus Deus noster : * et non est iníquitas in eo.