Psalmus 94.

Invitatio Fidelium ad laudem et venerationem Dei.

 

Veníte, exultémus Dómino : * jubilémus Deo salutári nostro :

 

Præoccupémus fáciem ejus in confessióne : * et in psalmis jubilémus ei.

 

Quóniam Deus magnus Dóminus : * et Rex magnus super omnes deos.

 

Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ : * et altitúdines móntium ipsíius sunt.

 

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud : * et siccam manus ejus formavérunt.

 

Veníte adorémus, et procidámus : et plorémus ante Dóminum, qui fecit nos. * Quia ipse est Dóminus Deus noster :

 

Et nos pópulus páscuæ ejus, et oves manus ejus. * Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíite obduráre corda vestra ;

 

Sicut in irritatióne secúndum diem tentatiónis in desérto : * ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt me, et vidérunt ópera mea.

 

Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, * et dixi : Semper hi errant corde.

 

Et isti non cognovérunt vias meas : * ut jurávi in ira mea : Si introíbunt in réquiem meam.